GIRONA Familia in Hispania illustris

GIRONA Familia in Hispania illustris
GIRONA Familia in Hispania illustris
cuius origo Guttiero adscribitur, qui ex Vasconia, cum Henrico Burgundo Lusitaniae Regum satore, venerit, et Bragam acceperit dono. Filio cognomen datum est, de Cunnas, unde Acunniorum seu Acugnorum gentile nomen. Ex qua gente saeculo decimo quarto vixit Martinus Vasquezius de Acunna, qui ex secundo quidem matrimonio, cum Maria Lusitana, Comitum Valentiae auctor fuit; in primo autem coniugio ex Teresia Girona Alphonsum Tellez Gironum genuerat: Fuerat autem haec Teresia, ex antiqua et celeberrima Gironum (et quibus Rodericus Consalvi memoratur vixisse A. C. 991.) stirpe oriunda, nominisqueve haeres, unde Alphonsus Martini sil. a Matre Gironis nomen adsumpsit. Huic uxor desponsata Maria filio Ioh. Fernandi Pacheci Dn. de Bello Monte: quae suum item nomen in hanc gentem intulit. Et quidem primo filio Ioh. Pacheci nomen impositum, alteri petro Gironi; a quo descendunt Comites de Urenna, e quibus dein Duces de Ossuna et March. de Pennafiel orti. Petrus enim Giron M. Mag. Ord. Calatravae, defunctus A. C. 1466. ex Isabella de las Casas Ioh. I. Telles Gironis Com. de Urenna pater fuit: quo et
Leonora de la Voga Velsco, natus Ioh. II. ex Maria de la Cueva suscepit Petrum Gironem Ducem de Ossuna, cui Leonora Anna Guzmann (exstincta A. C. 1573.) genuit Ioh. III. March. de Pennafiel Duc. Ossunae: cuius ex Anna Maria de Velasco fil. Petrus Giron Dux Ossunae, in matrimonio Catharmae Henriciae de Ribera, fil. habuit Ioh. Tellez IV. Duc. Ossunae, March. de Pennafiel, caput nominis Giron, cui nupsit Isabella filia Christophori Gomezii de Sandoval et Roxas D. de Uzeda atque Mariae Manriciae Padi la, soror Francisci etc. Obiit autem praefatus Ioh. Tellez IV. A. C. 1656. relicto fil. Casparo Tellez Girone Duce Ossunae et Uzedae March. de Pennafiel Com. de Urenna. Phil. Iac. Spener. Theatr. Nobil. Europa. Part. I. p. 70. et Part. III. p. 87. In Ioh. vero (filii primi Alphonsi supra dicti) Pacheci cognominati March. de Villena et Duc. de Escalona filiis cognominum itidem diversitas est. Primogenitus namque Pacheci servavit nomen, et auctor est Ducum de Escalona, de quibus supra dictum. Alter fil. Petrus, a matre Portocarreri nomine accepto, ex se Marchiones Villanovae dedit: in eius tamen posteris, praeter Portocarreri commune nomen, aliarum etiam familiarum a matribus appellationes reperias. Tertius, Alphonsus Tellez ad Gironum nomen rediit, et ab illo Domini de la Puebla in Montalvan, qui postea Comitum dignitate ornati sunt, et subinde Pacechorum nomen renovarunt, derivantur. Vide eundem Phil. Iac. Spener. in Ind. Part. I. in voce Giron et Pacheco.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • MEDINA de Rio secco — itidem illustris in Hispania familiae nomen, quae Henriciae, (Henriquez) familiae ramus est. Alfonsus enim, maior natu fil. Friderici, Patris in Admiralis Castellae officio successoris, Comitis de Melgar ac Rueda, munus Thalassiarchae (quod… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”